LAMPROPHORI

LAMPROPHORI
LAMPROPHORI
Graeci Λαμπροφόροι, dicitiolim in Eccl. qui Baptismo initiati, per integrum septiduum caddidati incedebant, quo de rituhic non uno loco. Sed et Graecis Λαμπροφόρος ἡμέρα dies Resurrectinnis Christi, quae et nonnumquam Λαμπρ`α simpliciter, non solum, quod mentes hominum illustraret, et de splendidae vitae aeternitate commonefaceret: sed etiam, quod luminibus omnia cereisque accensis tum illuminarentur, uti discimus ex Greg. Naz. Orat. 2. in Pascha, qui alibi morem hunc tamquam a Gentilibus mutuatum, reprchendit, Orat. in Iulian 2. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vocibus, Λαμπρος, Λαμπροφορεῖν, Λαμπροφόρος, Λευχειμονέω etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”